| Ceteris servis non in nostrum morem descriptis per | 25.1.1 |
| familiam ministeriis utuntur: suam quisque sedem, suos | |
| penates regit. frumenti modum dominus aut pecoris aut | |
| vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret; cetera | |
| domus officia uxor ac liberi exequuntur. verberare servum | 2.1 |
| ac vinculis et opere coercere rarum: occidere solent, non | |
| disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi | |
| quod impune est. liberti non multum supra servos sunt, | 3.1 |
| raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, | |
| exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. ibi enim et | |
| super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros | |
| impares libertini libertatis argumentum sunt. | 5 |