| Validiores olim Gallorum res fuisse summus auctorum | 28.1.1 |
| divus Iulius tradit; eoque credibile est etiam Gallos in | |
| Germaniam transgressos. quantulum enim amnis obstabat | |
| quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permuta- | |
| retque sedes promiscas adhuc et nulla regnorum potentia | 5 |
| divisas! igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et | 2.1 |
| Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque | |
| gens, tenuere. manet adhuc Boihaemi nomen signat- | |
| que loci veterem memoriam quamvis mutatis cultoribus. | |
| sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis [Germanorum | 3.1 |
| natione] an Osi ab Araviscis in Germaniam commigra- | |
| verint, cum eodem adhuc sermone institutis moribus | |
| utantur, incertum est, quia pari olim inopia ac libertate | |
| eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et | 4.1 |
| Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambi- | |
| tiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitu- | |
| dine et inertia Gallorum separentur. ipsam Rheni ripam | |
| haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci, | 5 |
| Nemetes. ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia | 5.1 |
| esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui | |
| nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim et | |
| experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut | |
| arcerent, non ut custodirentur. | 5 |