| In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac | 36.1.1 |
| marcentem diu pacem inlacessiti nutrierunt; idque iucun- | |
| dius quam tutius fuit, quia inter impotentes et validos falso | |
| quiescas: ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina | |
| superioris sunt. ita qui olim boni aequique Cherusci, nunc | 2.1 |
| inertes ac stulti vocantur; Chattis victoribus fortuna in | |
| sapientiam cessit. tracti ruina Cheruscorum et Fosi, con- | 3.1 |
| termina gens, adversarum rerum ex aequo socii sunt, cum in | |
| secundis minores fuissent. |