| Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, | 37.1.1 |
| parva nunc civitas, sed gloria ingens. veterisque famae lata | |
| vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum | |
| ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis et | |
| tam magni exitus fidem. sescentesimum et quadragesimum | 2.1 |
| annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita | |
| sunt arma Caecilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. | |
| ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum com- | |
| putemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur: tam diu | 5 |
| Germania vincitur. medio tam longi aevi spatio multa in | 3.1 |
| vicem damna. non Samnis, non Poeni, non Hispaniae | |
| Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere: quippe | |
| regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. quid enim | 4.1 |
| aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, | |
| infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit? at Germani | 5.1 |
| Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione | |
| Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares | |
| exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones | |
| etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia, | 5 |
| divus Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in | |
| suis eos sedibus perculerunt: mox ingentes C. Caesaris | |
| minae in ludibrium versae. inde otium, donec occasione | 6.1 |
| discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legio- | |
| num hibernis etiam Gallias adfectavere, ac rursus pulsi; | |
| nam proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt. |