| Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una ut | 38.1.1 |
| Chattorum Tencterorumve gens; maiorem enim Germaniae | |
| partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque | |
| discreti, quamquam in commune Suebi vocentur. insigne | 2.1 |
| gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suebi a | |
| ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur. | |
| in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod | 3.1 |
| saepius accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium: | |
| apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retor- | |
| quentur, ac saepe in ipso vertice religantur. principes et | 4.1 |
| ornatiorem habent: ea cura formae, sed innoxia; neque | |
| enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et ter- | |
| rorem adituri bella compti [ut] hostium oculis ornantur. |