| Terra etsi aliquanto specie differt, in universum tamen | 5.1.1 |
| aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, | |
| ventosior qua Noricum ac Pannoniam aspicit; satis ferax, | |
| frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda, sed | |
| plerumque improcera. ne armentis quidem suus honor aut | 2.1 |
| gloria frontis: numero gaudent, eaeque solae et gratissimae | |
| opes sunt. argentum et aurum propitiine an irati dii negave- | 3.1 |
| rint dubito. nec tamen adfirmaverim nullam Germaniae | |
| venam argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est? | |
| possessione et usu haud perinde adficiuntur: est videre | 4.1 |
| apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri | |
| data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur. | |
| quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argen- | |
| tum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae | 5 |
| agnoscunt atque eligunt: interiores simplicius et antiquius | |
| permutatione mercium utuntur. pecuniam probant veterem | 5.1 |
| et diu notam, serratos bigatosque. argentum quoque magis | |
| quam aurum sequuntur, nulla adfectione animi, sed quia | |
| numerus argenteorum facilior usui est promisca ac vilia | |
| mercantibus. | 5 |