| Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum | 6.1.1 |
| colligitur. rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur: hastas | |
| vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, | |
| sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio | |
| poscit, vel comminus vel eminus pugnent. et eques quidem | 2.1 |
| scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, | |
| pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut | |
| sagulo leves. nulla cultus iactatio: scuta tantum lectissimis | |
| coloribus distinguunt. paucis loricae, vix uni alterive cassis | 3.1 |
| aut galea. equi non forma, non velocitate conspicui. sed | |
| nec variare gyros in morem nostrum docentur: in rectum | |
| aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo | |
| posterior sit. in universum aestimanti plus penes peditem | 4.1 |
| roboris; eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad | |
| equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuven- | |
| tute delectos ante aciem locant. definitur et numerus: | 5.1 |
| centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vo- | |
| cantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor | |
| est. acies per cuneos componitur. cedere loco, dummodo | 6.1 |
| rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. corpora | |
| suorum etiam in dubiis proeliis referunt. scutum reliquisse | |
| praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium | |
| inire ignominioso fas, multique superstites bellorum in- | 5 |
| famiam laqueo finierunt. |