| Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum | 43.1.1 |
| Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri ser- | |
| mone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos | |
| Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod | |
| tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem | 2.1 |
| Quadi ut alienigenis imponunt: Cotini, quo magis pudeat, | |
| et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca cam- | |
| pestrium, ceterum saltus et vertices montium [iugumque] | |
| insederunt. dirimit enim scinditque Suebiam continuum | 3.1 |
| montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex | |
| quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates | |
| diffusum. valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helve- | |
| conas, Manimos, Helisios, Naharvalos. apud Naharvalos | 4.1 |
| antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos | |
| muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem | |
| Pollucemque memorant. ea vis numini, nomen Alcis. | |
| nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium; | 5 |
| ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. ceterum Harii | 5.1 |
| super vires, quibus enumeratos paulo ante populos ante- | |
| cedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur: | |
| nigra scuta, tincta corpora; atras ad proelia noctes legunt | |
| ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem | 5 |
| inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum | |
| aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur. | |
| Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius | 6.1 |
| quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra | |
| libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii; | |
| omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves | |
| gladii et erga reges obsequium. | 5 |