| Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros | 44.1.1 |
| armaque classibus valent. forma navium eo differt quod | |
| utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit. nec | |
| velis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt: | |
| solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res | 5 |
| poscit, hinc vel illinc remigium. est apud illos et opibus | 2.1 |
| honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non | |
| precario iure parendi. nec arma, ut apud ceteros Germanos, | 3.1 |
| in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia | |
| subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro | |
| armatorum manus facile lasciviunt: enimvero neque nobi- | |
| lem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis prae- | 5 |
| ponere regia utilitas est. |