| Auspicia sortesque ut qui maxime observant. sortium | 10.1.1 |
| consuetudo simplex. virgam frugiferae arbori decisam in | |
| surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super | |
| candidam vestem temere ac fortuito spargunt. mox, si | 2.1 |
| publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse | |
| pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter | |
| singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam | |
| interpretatur. si prohibuerunt, nulla de eadem re in eun- | 3.1 |
| dem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc | |
| fides exigitur. et illud quidem etiam hic notum, avium | |
| voces volatusque interrogare: proprium gentis equorum | |
| quoque praesagia ac monitus experiri. publice aluntur | 4.1 |
| isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere | |
| contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel | |
| princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus ob- | |
| servant. nec ulli auspicio maior fides, non solum apud | 5.1 |
| plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim | |
| ministros deorum, illos conscios putant. est et alia ob- | |
| servatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explo- | |
| rant. eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo | 6.1 |
| modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis | |
| quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro | |
| praeiudicio accipitur. |