| De minoribus rebus principes consultant, de maioribus | 11.1.1 |
| omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem | |
| arbitrium est, apud principes praetractentur. coeunt, nisi | 2.1 |
| quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, cum aut | |
| incohatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspi- | |
| catissimum initium credunt. nec dierum numerum, ut nos, | |
| sed noctium computant. sic constituunt, sic condicunt: | 5 |
| nox ducere diem videtur. illud ex libertate vitium, quod | 3.1 |
| non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius | |
| dies cunctatione coeuntium absumitur. ut turbae placuit, | 4.1 |
| considunt armati. silentium per sacerdotes, quibus tum | |
| et coercendi ius est, imperatur. mox rex vel princeps, | 5.1 |
| prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, | |
| prout facundia est, audiuntur auctoritate suadendi magis | |
| quam iubendi potestate. si displicuit sententia, fremitu | 6.1 |
| aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt: honoratissi- | |
| mum adsensus genus est armis laudare. |