| Licet apud concilium accusare quoque et discrimen | 12.1.1 |
| capitis intendere. distinctio poenarum ex delicto: prodi- | |
| tores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles | |
| et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, | |
| mergunt. diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera | 2.1 |
| ostendi oporteat dum puniuntur, flagitia abscondi. sed et | |
| levioribus delictis pro modo poena: equorum pecorumque | |
| numero convicti multantur. pars multae regi vel civitati, | |
| pars ipsi qui vindicatur vel propinquis eius exsolvitur. | 5 |
| eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos | 3.1 |
| vicosque reddunt; centeni singulis ex plebe comites con- | |
| silium simul et auctoritas adsunt. |