| Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati | 13.1.1 |
| agunt. sed arma sumere non ante cuiquam moris quam | |
| civitas suffecturum probaverit. tum in ipso concilio vel | |
| principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque | |
| iuvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus iuventae | 5 |
| honos; ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae. | |
| insignis nobilitas aut magna patrum merita principis digna- | 2.1 |
| tionem etiam adulescentulis adsignant: †ceteris robustioribus | |
| ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites | |
| aspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio | 3.1 |
| eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio, | |
| quibus primus apud principem suum locus, et principum, | |
| cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas, hae vires: | 4.1 |
| magno semper electorum iuvenum globo circumdari in | |
| pace decus, in bello praesidium. nec solum in sua gente | |
| cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea | |
| gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat; expe- | 5 |
| tuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa | |
| plerumque fama bella profligant. |