| Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe | 14.1.1 |
| comitatui virtutem principis non adaequare. iam vero | |
| infame in omnem vitam ac probrosum superstitem principi | |
| suo ex acie recessisse: illum defendere, tueri, sua quoque | |
| fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum | 5 |
| est: principes pro victoria pugnant, comites pro principe. | |
| si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, pleri- | 2.1 |
| que nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae | |
| tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et | |
| facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum | |
| non nisi vi belloque tueare; exigunt enim principis sui | 3.1 |
| liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victri- | |
| cemque frameam; nam epulae et quamquam incompti, | |
| largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. materia muni- | |
| ficentiae per bella et raptus. nec arare terram aut expect- | 4.1 |
| are annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et | |
| vulnera mereri; pigrum quin immo et iners videtur sudore | |
| adquirere quod possis sanguine parare. |