| Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus | 15.1.1 |
| per otium transigunt, dediti somno ciboque: fortissimus | |
| quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et | |
| penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmis- | |
| simo cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae, | 5 |
| cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem. | |
| mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel | 2.1 |
| armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam | |
| necessitatibus subvenit. gaudent praecipue finitimarum | 3.1 |
| gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice | |
| mittuntur, electi equi, magn<ific>a arma, phalerae torques- | |
| que; iam et pecuniam accipere docuimus. |