| Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum | 16.1.1 |
| est, ne pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti | |
| ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. vicos | 2.1 |
| locant non in nostrum morem conexis et cohaerentibus | |
| aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive | |
| adversus casus ignis remedium sive inscitia aedificandi. ne | 3.1 |
| caementorum quidem apud illos aut tegularum usus: materia | |
| ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem. | |
| quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splen- | |
| dente ut picturam ac lineamenta colorum imitetur. solent | 4.1 |
| et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo | |
| onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia | |
| rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando | |
| hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa | 5 |
| aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt. |