| Tegumen omnibus sagum fibula aut, si desit, spina con- | 17.1.1 |
| sertum: cetera intecti totos dies iuxta focum atque ignem | |
| agunt. locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, | |
| sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus expri- | |
| mente. gerunt et ferarum pelles, proximi ripae neglegenter, | 2.1 |
| ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. | |
| eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibus- | |
| que beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare | |
| gignit. nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod | 3.1 |
| feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura | |
| variant, partemque vestitus superioris in manicas non ex- | |
| tendunt, nudae brachia ac lacertos; sed et proxima pars | |
| pectoris patet. | 5 |