| Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum | 18.1.1 |
| partem magis laudaveris. nam prope soli barbarorum sin- | |
| gulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui | |
| non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur. | |
| dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. inter- | 2.1 |
| sunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non | |
| ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta | |
| comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum | |
| framea gladioque. in haec munera uxor accipitur, atque | 3.1 |
| in vicem ipsa armorum aliquid viro adfert: hoc maximum | |
| vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitran- | |
| tur. ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque | 4.1 |
| bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis | |
| admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem | |
| in pace, idem in proelio passuram ausuramque: hoc iuncti | |
| boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant. sic | 5 |
| vivendum, sic pariendum: accipere se quae liberis inviolata | |
| ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes | |
| referantur. |