| Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum ille- | 19.1.1 |
| cebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae. litte- | |
| rarum secreta viri pariter ac feminae ignorant. paucissima | 2.1 |
| in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens | |
| et maritis permissa: abscisis crinibus nudatam coram pro- | |
| pinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere | |
| agit; publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma, | 5 |
| non aetate, non opibus maritum invenerit. nemo enim | 3.1 |
| illic vitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum | |
| vocatur. melius quidem adhuc eae civitates, in quibus | |
| tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel | |
| transigitur. sic unum accipiunt maritum quo modo unum | 4.1 |
| corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior | |
| cupiditas, ne tamquam maritum sed tamquam matrimonium | |
| ament. numerum liberorum finire aut quemquam ex | 5.1 |
| agnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores | |
| valent quam alibi bonae leges. |