| In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec | 20.1.1 |
| corpora, quae miramur, excrescunt. sua quemque mater | |
| uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur. domi- | 2.1 |
| num ac servum nullis educationis deliciis dignoscas: inter | |
| eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet | |
| ingenuos, virtus agnoscat. sera iuvenum venus, eoque | 3.1 |
| inexhausta pubertas. nec virgines festinantur; eadem | |
| iuventa, similis proceritas: pares validaeque miscentur, ac | |
| robora parentum liberi referunt. sororum filiis idem apud | 4.1 |
| avunculum qui apud patrem honor. quidam sanctiorem artio- | |
| remque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis | |
| obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et | |
| domum latius teneant. heredes tamen successoresque sui | 5.1 |
| cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt, | |
| proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi. | |
| quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus, | |
| tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis pretia. | 5 |