| Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam | 21.1.1 |
| amicitias necesse est. nec implacabiles durant: luitur enim | |
| etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero | |
| recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publi- | |
| cum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem. | 5 |
| Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. | 2.1 |
| quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur; pro | |
| fortuna quisque apparatis epulis excipit. cum defecere, qui | |
| modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam | |
| domum non invitati adeunt. nec interest: pari humanitate | 3.1 |
| accipiuntur. notum ignotumque quantum ad ius hospitis | |
| nemo discernit. abeunti, si quid poposcerit, concedere | |
| moris; et poscendi in vicem eadem facilitas. gaudent | |
| muneribus, sed nec data imputant nec acceptis obligantur. | 5 |
| [victus inter hospites comis.] |