DIALOGUS
DE ORATORIBUS
  Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula 1.1.1
tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint,
nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata
vix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appella-
mus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici 5
et advocati et patroni et quidvis potius quam oratores vo-
cantur. cui percontationi tuae respondere et tam magnae 2.1
quaestionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris male
existimandum <sit>, si idem adsequi non possumus, aut de
iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sen-
tentia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris tem- 5
poribus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem
hanc quaestionem pertractantis iuvenis admodum audivi.
ita non ingenio, sed memoria et recordatione opus est, ut 3.1
quae a praestantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta
graviter accepi, cum singuli diversas [vel easdem] sed pro-
babilis causas adferrent, dum formam sui quisque et animi
et ingenii redderent, isdem nunc numeris isdemque rationi- 5
bus persequar, servato ordine disputationis. neque enim 4.1
defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum
vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam
antiquorum ingeniis anteferret.