| Nam postero die quam Curiatius Maternus Catonem | 2.1.1 |
| recitaverat, cum offendisse potentium animos diceretur, | |
| tamquam in eo tragoediae argumento sui oblitus tantum | |
| Catonem cogitasset, eaque de re per urbem frequens sermo | |
| haberetur, venerunt ad eum Marcus Aper et Iulius Secun- | 5 |
| dus, celeberrima tum ingenia fori nostri, quos ego utrosque | |
| non modo in iudiciis studiose audiebam, sed domi quoque | |
| et in publico adsectabar mira studiorum cupiditate et quo- | |
| dam ardore iuvenili, ut fabulas quoque eorum et disputa- | |
| tiones et arcana semotae dictionis penitus exciperem, quamvis | 10 |
| maligne plerique opinarentur, nec Secundo promptum esse | |
| sermonem et Aprum ingenio potius et vi naturae quam | |
| institutione et litteris famam eloquentiae consecutum. nam | 2.1 |
| et Secundo purus et pressus et, in quantum satis erat, pro- | |
| fluens sermo non defuit, et Aper omni eruditione imbutus | |
| contemnebat potius litteras quam nesciebat, tamquam ma- | |
| iorem industriae et laboris gloriam habiturus, si ingenium | 5 |
| eius nullis alienarum artium adminiculis inniti videretur. |