| Igitur ut intravimus cubiculum Materni, sedentem ipsum- | 3.1.1 |
| <que>, quem pridie recitaverat librum, inter manus habentem | |
| deprehendimus. | |
| Tum Secundus 'nihilne te' inquit, 'Materne, fabulae | 2.1 |
| malignorum terrent, quo minus offensas Catonis tui ames? | |
| an ideo librum istum adprehendisti, ut diligentius retrac- | |
| tares, et sublatis si qua pravae interpretationi materiam | |
| dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed | 5 |
| tamen securiorem?' | |
| Tum ille 'leges' inquit 'quid Maternus sibi debuerit, et | 3.1 |
| adgnosces quae audisti. quod si qua omisit Cato, sequenti | |
| recitatione Thyestes dicet; hanc enim tragoediam disposui | |
| iam et intra me ipse formavi. atque ideo maturare libri | |
| huius editionem festino, ut dimissa priore cura novae cogita- | 5 |
| tioni toto pectore incumbam.' | |
| 'Adeo te tragoediae istae non satiant,' inquit Aper 'quo | 4.1 |
| minus omissis orationum et causarum studiis omne tempus | |
| modo circa Medeam, ecce nunc circa Thyestem consumas, | |
| cum te tot amicorum causae, tot coloniarum et munici- | |
| piorum clientelae in forum vocent, quibus vix suffeceris, | 5 |
| etiam si non novum tibi ipse negotium importasses, <ut> | |
| Domitium et Catonem, id est nostras quoque historias et | |
| Romana nomina Graeculorum fabulis adgregares.' |