Et Maternus: 'perturbarer hac tua severitate, nisi fre- 4.1.1
quens et assidua nobis contentio iam prope in consuetu-
dinem vertisset. nam nec tu agitare et insequi poetas
intermittis, et ego, cui desidiam advocationum obicis,
cotidianum hoc patrocinium defendendae adversus te poeti- 5
cae exerceo. quo laetor magis oblatum nobis iudicem, qui 2.1
me vel in futurum vetet versus facere, vel, quod iam
pridem opto, sua quoque auctoritate compellat, ut omissis
forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque
sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam 5
colam.'