| 'Ego vero' inquit Secundus, 'antequam me iudicem Aper | 5.1.1 |
| recuset, faciam quod probi et moderati iudices solent, ut in | |
| iis cognitionibus <se> excusent, in quibus manifestum est | |
| alteram apud eos partem gratia praevalere. quis enim | 2.1 |
| nescit neminem mihi coniunctiorem esse et usu amicitiae | |
| et assiduitate contubernii quam Saleium Bassum, cum opti- | |
| mum virum tum absolutissimum poetam? porro si poetica | |
| accusatur, non alium video reum locupletiorem.' | 5 |
| 'Securus sit' inquit Aper 'et Saleius Bassus et quisquis | 3.1 |
| alius studium poeticae et carminum gloriam fovet, cum | |
| causas agere non possit. ego enim, quatenus arbitrum litis | |
| huius †inveniri, non patiar Maternum societate plurium de- | |
| fendi, sed ipsum solum apud †eos arguam, quod natus ad | 5 |
| eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri | |
| amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias | |
| possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad | |
| utilitatem fructuosius <vel ad voluptatem dulcius> vel ad digni- | |
| tatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius | 10 |
| imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogi- | |
| tari potest. nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque | 4.1 |
| nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere | |
| artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem | |
| alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis me- | |
| tum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam | 5 |
| perpetua potentia ac potestate munitus? cuius vis et utilitas | 5.1 |
| rebus prospere fluentibus aliorum perfugio et tutela intelle- | |
| gitur: sin proprium periculum increpuit, non hercule lorica | |
| et gladius in acie firmius munimentum quam reo et pericli- | |
| tanti eloquentia, praesidium simul ac telum, quo propugnare | 5 |
| pariter et incessere sive in iudicio sive in senatu sive apud | |
| principem possis. quid aliud infestis patribus nuper Eprius | 6.1 |
| Marcellus quam eloquentiam suam opposuit? qua accinctus | |
| et minax disertam quidem, sed inexercitatam et eius modi | |
| certaminum rudem Helvidii sapientiam elusit. plura de utili- | |
| tate non dico, cui parti minime contra dicturum Maternum | 5 |
| meum arbitror. |