| Ad voluptatem oratoriae eloquentiae transeo, cuius iucun- | 6.1.1 |
| ditas non uno aliquo momento, sed omnibus prope diebus | |
| ac prope omnibus horis contingit. quid enim dulcius | 2.1 |
| libero et ingenuo animo et ad voluptates honestas nato | |
| quam videre plenam semper et frequentem domum suam | |
| concursu splendidissimorum hominum? idque scire non | |
| pecuniae, non orbitati, non officii alicuius administrationi, | 5 |
| sed sibi ipsi dari? ipsos quin immo orbos et locupletes et | |
| potentis venire plerumque ad iuvenem et pauperem, ut aut | |
| sua aut amicorum discrimina commendent. ullane tanta | 3.1 |
| ingentium opum ac magnae potentiae voluptas quam spec- | |
| tare homines veteres et senes et totius orbis gratia subnixos | |
| in summa rerum omnium abundantia confitentis, id quod | |
| optimum sit se non habere? iam vero qui togatorum comi- | 4.1 |
| tatus et egressus! quae in publico species! quae in iudiciis | |
| veneratio! quod illud gaudium consurgendi adsistendique | |
| inter tacentis et in unum conversos! coire populum et cir- | |
| cumfundi coram et accipere adfectum, quemcumque orator | 5 |
| induerit! vulgata dicentium gaudia et imperitorum quoque | 5.1 |
| oculis exposita percenseo: illa secretiora et tantum ipsis | |
| orantibus nota maiora sunt. sive accuratam meditatamque | |
| profert orationem, est quoddam sicut ipsius dictionis, ita | |
| gaudii pondus et constantia; sive novam et recentem curam | 5 |
| non sine aliqua trepidatione animi attulerit, ipsa sollicitudo | |
| commendat eventum et lenocinatur voluptati. sed extem- | 6.1 |
| poralis audaciae atque ipsius temeritatis vel praecipua iucun- | |
| ditas est; nam in ingenio quoque, sicut in agro, quamquam | |
| †alia diu serantur atque elaborentur, gratiora tamen quae | |
| sua sponte nascuntur. | 5 |