| Equidem, ut de me ipso fatear, non eum diem laetiorem | 7.1.1 |
| egi, quo mihi latus clavus oblatus est, vel quo homo novus | |
| et in civitate minime favorabili natus quaesturam aut tribu- | |
| natum aut praeturam accepi, quam eos, quibus mihi pro | |
| mediocritate huius quantulaecumque in dicendo facultatis | 5 |
| aut reum prospere defendere aut apud centumviros cau- | |
| sam aliquam feliciter orare aut apud principem ipsos illos | |
| libertos et procuratores principum tueri et defendere datur. | |
| tum mihi supra tribunatus et praeturas et consulatus ascend- | 2.1 |
| ere videor, tum habere quod, si non in †alio oritur, nec | |
| codicillis datur nec cum gratia venit. quid? fama et laus | 3.1 |
| cuius artis cum oratorum gloria comparanda est? quid? non | |
| inlustres sunt in urbe non solum apud negotiosos et rebus | |
| intentos, sed etiam apud iuvenes vacuos et adulescentis, | |
| quibus modo recta indoles est et bona spes sui? quorum | 4.1 |
| nomina prius parentes liberis suis ingerunt? quos saepius | |
| vulgus quoque imperitum et tunicatus hic populus trans- | |
| euntis nomine vocat et digito demonstrat? advenae quo- | |
| que et peregrini iam in municipiis et coloniis suis auditos, | 5 |
| cum primum urbem attigerunt, requirunt ac velut adgno- | |
| scere concupiscunt. |