| Ausim contendere Marcellum hunc Eprium, de quo | 8.1.1 |
| modo locutus sum, et Crispum Vibium (libentius enim | |
| novis et recentibus quam remotis et oblitteratis exemplis | |
| utor) non minores esse in extremis partibus terrarum quam | |
| Capuae aut Vercellis, ubi nati dicuntur. nec hoc illis al- | 2.1 |
| terius <bis, alterius> ter milies sestertium praestat, quamquam | |
| ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio | |
| venisse, <sed> ipsa eloquentia; cuius numen et caelestis vis | |
| multa quidem omnibus saeculis exempla edidit, ad quam | 5 |
| usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint, sed | |
| haec, ut supra dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda, | |
| sed oculis spectanda haberemus. nam quo sordidius et ab- | 3.1 |
| iectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae | |
| rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad de- | |
| monstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora | |
| exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine | 5 |
| substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu | |
| quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentis- | |
| simi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc prin- | |
| cipes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab | |
| ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Ves- | 10 |
| pasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene | |
| intellegit [et] ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab | |
| ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios con- | |
| gerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse | |
| ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec | 15 |
| accipi possit. minimum inter tot ac tanta locum obtinent | 4.1 |
| imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen negle- | |
| guntur, tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius | |
| invenies qui vituperet quam qui fastidiat. his igitur et | |
| honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum | 5 |
| videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et | |
| oratorio studio dederunt. |