| Nam carmina et versus, quibus totam vitam Maternus | 9.1.1 |
| insumere optat (inde enim omnis fluxit oratio), neque digni- | |
| tatem ullam auctoribus suis conciliant neque utilitates alunt; | |
| voluptatem autem brevem, laudem inanem et infructuosam | |
| consequuntur. licet haec ipsa et quae deinceps dicturus | 2.1 |
| sum aures tuae, Materne, respuant, cui bono est, si apud te | |
| Agamemnon aut Iason diserte loquitur? quis ideo domum | |
| defensus et tibi obligatus redit? quis Saleium nostrum, | |
| egregium poetam vel, si hoc honorificentius est, praeclaris- | 5 |
| simum vatem, deducit aut salutat aut prosequitur? nempe | 3.1 |
| si amicus eius, si propinquus, si denique ipse in aliquod | |
| negotium inciderit, ad hunc Secundum recurret aut ad te, | |
| Materne, non quia poeta es, neque ut pro eo versus facias; | |
| hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, | 5 |
| quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes | |
| dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucu- | |
| bravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur | |
| audire, et ne id quidem gratis; nam et domum mutuatur et | |
| auditorium exstruit et subsellia conducit et libellos dispergit. | 10 |
| et ut beatissimus recitationem eius eventus prosequatur, | 4.1 |
| omnis illa laus intra unum aut alterum diem, velut in herba | |
| vel flore praecerpta, ad nullam certam et solidam pervenit | |
| frugem, nec aut amicitiam inde refert aut clientelam aut | |
| mansurum in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem | 5 |
| vagum et voces inanis et gaudium volucre. laudavimus | 5.1 |
| nuper ut miram et eximiam Vespasiani liberalitatem, quod | |
| quingenta sestertia Basso donasset. pulchrum id quidem, | |
| indulgentiam principis ingenio mereri: quanto tamen pul- | |
| chrius, si ita res familiaris exigat, se ipsum colere, suum | 5 |
| genium propitiare, suam experiri liberalitatem! adice quod | 6.1 |
| poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere velint, | |
| relinquenda conversatio amicorum et iucunditas urbis, dese- | |
| renda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id | |
| est in solitudinem secedendum est. | 5 |