| Ne opinio quidem et fama, cui soli serviunt et quod unum | 10.1.1 |
| esse pretium omnis laboris sui fatentur, aeque poetas quam | |
| oratores sequitur, quoniam mediocris poetas nemo novit, | |
| bonos pauci. quando enim rarissimarum recitationum fama | 2.1 |
| in totam urbem penetrat? nedum ut per tot provincias | |
| innotescat. quotus quisque, cum ex Hispania vel Asia, ne | |
| quid de Gallis nostris loquar, in urbem venit, Saleium Bassum | |
| requirit? atque adeo si quis requirit, ut semel vidit, transit | 5 |
| et contentus est, ut si picturam aliquam vel statuam vidisset. | |
| neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, | 3.1 |
| quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream | |
| a carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare | |
| otium et nomen inserere possunt famae. ego vero omnem | 4.1 |
| eloquentiam omnisque eius partis sacras et venerabilis puto, | |
| nec solum cothurnum vestrum aut heroici carminis sonum, | |
| sed lyricorum quoque iucunditatem et elegorum lascivias et | |
| iamborum amaritudinem <et> epigrammatum lusus et quam- | 5 |
| cumque aliam speciem eloquentia habeat, anteponendam | |
| ceteris aliarum artium studiis credo. sed tecum mihi, | 5.1 |
| Materne, res est, quod, cum natura tua in ipsam arcem | |
| eloquentiae ferat, errare mavis et summa adepturus in | |
| levioribus subsistis. ut si in Graecia natus esses, ubi ludi- | |
| cras quoque artis exercere honestum est, ac tibi Nicostrati | 5 |
| robur ac vires di dedissent, non paterer inmanis illos et ad | |
| pugnam natos lacertos levitate iaculi aut iactu disci vane- | |
| scere, sic nunc te ab auditoriis et theatris in forum et ad | |
| causas et ad vera proelia voco, cum praesertim ne ad illud | |
| quidem confugere possis, quod plerisque patrocinatur, tam- | 10 |
| quam minus obnoxium sit offendere poetarum quam orato- | |
| rum studium. effervescit enim vis pulcherrimae naturae | 6.1 |
| tuae, nec pro amico aliquo, sed, quod periculosius est, pro | |
| Catone offendis. nec excusatur offensa necessitudine officii | |
| aut fide advocationis aut fortuitae et subitae dictionis im- | |
| petu: meditatus videris [aut] elegisse personam notabilem | 5 |
| et cum auctoritate dicturam. sentio quid responderi possit: | 7.1 |
| hinc ingentis [ex his] adsensus, haec in ipsis auditoriis prae- | |
| cipue laudari et mox omnium sermonibus ferri. tolle igitur | |
| quietis et securitatis excusationem, cum tibi sumas adver- | |
| sarium superiorem. nobis satis sit privatas et nostri saeculi | 8.1 |
| controversias tueri, in quibus [expressis] si quando necesse | |
| sit pro periclitante amico potentiorum aures offendere, et | |
| probata sit fides et libertas excusata.' |