| Quae cum dixisset Aper acrius, ut solebat, et intento ore, | 11.1.1 |
| remissus et subridens Maternus 'parantem' inquit 'me non | |
| minus diu accusare oratores quam Aper laudaverat (fore | |
| enim arbitrabar ut a laudatione eorum digressus detrectaret | |
| poetas atque carminum studium prosterneret) arte quadam | 5 |
| mitigavit, concedendo iis, qui causas agere non possent, ut | |
| versus facerent. ego autem sicut in causis agendis efficere | 2.1 |
| aliquid et eniti fortasse possum, ita recitatione tragoediarum | |
| et ingredi famam auspicatus sum, cum quidem †in Nerone | |
| inprobam et studiorum quoque sacra profanantem Vatinii | |
| potentiam fregi, <et> hodie si quid in nobis notitiae ac nominis | 5 |
| est, magis arbitror carminum quam orationum gloria partum. | |
| ac iam me deiungere a forensi labore constitui, nec comitatus | 3.1 |
| istos et egressus aut frequentiam salutantium concupisco, | |
| non magis quam aera et imagines, quae etiam me nolente | |
| in domum meam inruperunt. nam statum cuiusque ac | 4.1 |
| securitatem melius innocentia tuetur quam eloquentia, nec | |
| vereor ne mihi umquam verba in senatu nisi pro alterius | |
| discrimine facienda sint. |