| Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper in- | 12.1.1 |
| crepabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter prae- | |
| cipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu | |
| nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas | |
| reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque | 5 |
| innocentia fruiturque sedibus sacris. haec eloquentiae prim- | 2.1 |
| ordia, haec penetralia; hoc primum habitu cultuque com- | |
| moda mortalibus in illa casta et nullis contacta vitiis pectora | |
| influxit: sic oracula loquebantur. nam lucrosae huius et | |
| sanguinantis eloquentiae usus recens et ex malis moribus | 5 |
| natus, atque, ut tu dicebas, Aper, in locum teli repertus. | |
| ceterum felix illud et, ut more nostro loquar, aureum sae- | 3.1 |
| culum, et oratorum et criminum inops, poetis et vatibus | |
| abundabat, qui bene facta canerent, non qui male admissa | |
| defenderent. nec ullis aut gloria maior aut augustior honor, | 4.1 |
| primum apud deos, quorum proferre responsa et interesse | |
| epulis ferebantur, deinde apud illos dis genitos sacrosque | |
| reges, inter quos neminem causidicum, sed Orphea ac Linum | |
| ac, si introspicere altius velis, ipsum Apollinem accepimus. | 5 |
| vel si haec fabulosa nimis et composita videntur, illud certe | 5.1 |
| mihi concedes, Aper, non minorem honorem Homero quam | |
| Demostheni apud posteros, nec angustioribus terminis famam | |
| Euripidis aut Sophoclis quam Lysiae aut Hyperidis includi. | |
| pluris hodie reperies, qui Ciceronis gloriam quam qui Virgilii | 6.1 |
| detrectent: nec ullus Asinii aut Messallae liber tam inlustris | |
| est quam Medea Ovidii aut Varii Thyestes. |