| Ac ne fortunam quidem vatum et illud felix contubernium | 13.1.1 |
| comparare timuerim cum inquieta et anxia oratorum vita. | |
| licet illos certamina et pericula sua ad consulatus evexerint, | |
| malo securum et quietum Virgilii secessum, in quo tamen | |
| neque apud divum Augustum gratia caruit neque apud | 5 |
| populum Romanum notitia. testes Augusti epistulae, testis | 2.1 |
| ipse populus, qui auditis in theatro Virgilii versibus surrexit | |
| universus et forte praesentem spectantemque Virgilium vene- | |
| ratus est sic quasi Augustum. ne nostris quidem temporibus | 3.1 |
| Secundus Pomponius Afro Domitio vel dignitate vitae vel | |
| perpetuitate famae cesserit. nam Crispus iste et Marcellus, | 4.1 |
| ad quorum exempla me vocas, quid habent in hac sua | |
| fortuna concupiscendum? quod timent, an quod timentur? | |
| quod, cum cotidie aliquid rogentur, ii quibus praestant in- | |
| dignantur? quod adligati omni adulatione nec imperantibus | 5 |
| umquam satis servi videntur nec nobis satis liberi? quae | |
| haec summa eorum potentia est? tantum posse liberti | |
| solent. me vero "dulces," ut Virgilius ait, "Musae," remo- | 5.1 |
| tum a sollicitudinibus et curis et necessitate cotidie aliquid | |
| contra animum faciendi, in illa sacra illosque fontis ferant; | |
| nec insanum ultra et lubricum forum famamque pallentem tre- | |
| pidus experiar. non me fremitus salutantium nec anhelans | 6.1 |
| libertus excitet, nec incertus futuri testamentum pro pignore | |
| scribam, nec plus habeam quam quod possim cui velim | |
| relinquere; | |
| quandoque enim fatalis et meus dies | 5 |
| veniet: | |
| statuarque tumulo non maestus et atrox, sed hilaris et | |
| coronatus, et pro memoria mei nec consulat quisquam nec | |
| roget.' |