| Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus, | 14.1.1 |
| cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, sus- | |
| picatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos | |
| esse sermonem, 'num parum tempestivus' inquit 'interveni | |
| secretum consilium et causae alicuius meditationem tractant- | 5 |
| ibus?' | |
| 'Minime, minime' inquit Secundus, 'atque adeo vellem | 2.1 |
| maturius intervenisses; delectasset enim te et Apri nostri | |
| accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac | |
| studium suum ad causas agendas converteret exhortatus | |
| est, et Materni pro carminibus suis laeta, utque poetas de- | 5 |
| fendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum similior | |
| oratio.' | |
| 'Me vero' inquit '[et] sermo iste infinita voluptate adfe- | 3.1 |
| cisset, atque id ipsum delectat, quod vos, viri optimi et | |
| temporum nostrorum oratores, non forensibus tantum nego- | |
| tiis et declamatorio studio ingenia vestra exercetis, sed eius | |
| modi etiam disputationes adsumitis, quae et ingenium alunt | 5 |
| et eruditionis ac litterarum iucundissimum oblectamentum | |
| cum vobis, qui ista disputatis, adferunt, tum etiam iis, ad | |
| quorum auris pervenerint. itaque hercule non minus prob- | 4.1 |
| ari video in te, Secunde, quod Iuli Africani vitam compon- | |
| endo spem hominibus fecisti plurium eius modi librorum, | |
| quam in Apro, quod nondum ab scholasticis controversiis | |
| recessit et otium suum mavult novorum rhetorum more | 5 |
| quam veterum oratorum consumere.' |