| Tum Aper: 'non desinis, Messalla, vetera tantum et | 15.1.1 |
| antiqua mirari, nostrorum autem temporum studia inridere | |
| atque contemnere. nam hunc tuum sermonem saepe ex- | |
| cepi, cum oblitus et tuae et fratris tui eloquentiae neminem | |
| hoc tempore oratorem esse contenderes [antiquis], eo, credo, | 5 |
| audacius, quod malignitatis opinionem non verebaris, cum | |
| eam gloriam, quam tibi alii concedunt, ipse tibi denegares.' | |
| 'Neque illius' inquit 'sermonis mei paenitentiam ago, | 2.1 |
| neque aut Secundum aut Maternum aut te ipsum, Aper, | |
| quamquam interdum in contrarium disputes, aliter sentire | |
| credo. ac velim impetratum ab aliquo vestrum ut causas | |
| huius infinitae differentiae scrutetur ac reddat, quas mecum | 5 |
| ipse plerumque conquiro. et quod quibusdam solacio est, | 3.1 |
| mihi auget quaestionem, quia video etiam Graecis acci- | |
| disse ut longius absit <ab> Aeschine et Demosthene Sacerdos | |
| ille Nicetes, et si quis alius Ephesum vel Mytilenas concentu | |
| scholasticorum et clamoribus quatit, quam Afer aut Africa- | 5 |
| nus aut vos ipsi a Cicerone aut Asinio recessistis.' |