'Magnam' inquit Secundus 'et dignam tractatu quaes-
|
16.1.1
|
tionem movisti. sed quis eam iustius explicabit quam tu,
|
|
ad cuius summam eruditionem et praestantissimum inge-
|
|
nium cura quoque et meditatio accessit?'
|
|
Et Messalla 'aperiam' inquit 'cogitationes meas, si illud
|
2.1
|
a vobis ante impetravero, ut vos quoque sermonem hunc
|
|
nostrum adiuvetis.'
|
|
'Pro duobus' inquit Maternus 'promitto: nam et ego et
|
3.1
|
Secundus exsequemur eas partis, quas intellexerimus te
|
|
non tam omisisse quam nobis reliquisse. Aprum enim so-
|
|
lere dissentire et tu paulo ante dixisti et ipse satis manifes-
|
|
tus est iam dudum in contrarium accingi nec aequo animo
|
5
|
perferre hanc nostram pro antiquorum laude concordiam.'
|
|
'Non enim' inquit Aper 'inauditum et indefensum sae-
|
4.1
|
culum nostrum patiar hac vestra conspiratione damnari:
|
|
sed hoc primum interrogabo, quos vocetis antiquos, quam
|
|
oratorum aetatem significatione ista determinetis. ego enim
|
5.1
|
cum audio antiquos, quosdam veteres et olim natos intel-
|
|
lego, ac mihi versantur ante oculos Ulixes ac Nestor, quo-
|
|
rum aetas mille fere et trecentis annis saeculum nostrum
|
|
antecedit: vos autem Demosthenem et Hyperidem profertis,
|
5
|
quos satis constat Philippi et Alexandri temporibus floruisse,
|
|
ita tamen ut utrique superstites essent. ex quo apparet non
|
6.1
|
multo pluris quam trecentos annos interesse inter nostram
|
|
et Demosthenis aetatem. quod spatium temporis si ad
|
|
infirmitatem corporum nostrorum referas, fortasse longum
|
|
videatur; si ad naturam saeculorum ac respectum inmensi
|
5
|
huius aevi, perquam breve et in proximo est. nam si, ut
|
7.1
|
Cicero in Hortensio scribit, is est magnus et verus annus,
|
|
quo eadem positio caeli siderumque, quae cum maxime est,
|
|
rursum existet, isque annus horum quos nos vocamus anno-
|
|
rum duodecim milia nongentos quinquaginta quattuor com-
|
5
|
plectitur, incipit Demosthenes vester, quem vos veterem et
|
|
antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed
|
|
etiam eodem mense extitisse.
|
|