| Sed transeo ad Latinos oratores, in quibus non Mene- | 17.1.1 |
| nium, ut puto, Agrippam, qui potest videri antiquus, nostro- | |
| rum temporum disertis anteponere soletis, sed Ciceronem | |
| et Caesarem et Caelium et Calvum et Brutum et Asinium et | |
| Messallam: quos quid antiquis potius temporibus adscribatis | 5 |
| quam nostris, non video. nam ut de Cicerone ipso loquar, | 2.1 |
| Hirtio nempe et Pansa consulibus, ut Tiro libertus eius | |
| scribit, septimo idus <Decembris> occisus est, quo anno divus | |
| Augustus in locum Pansae et Hirtii se et Q. Pedium con- | |
| sules suffecit. statue sex et quinquaginta annos, quibus | 3.1 |
| mox divus Augustus rem publicam rexit; adice Tiberii tris | |
| et viginti, et prope quadriennium Gai, ac bis quaternos denos | |
| Claudii et Neronis annos, atque illum Galbae et Othonis | |
| et Vitellii longum et unum annum, ac sextam iam felicis | 5 |
| huius principatus stationem, qua Vespasianus rem publicam | |
| fovet: centum et viginti anni ab interitu Ciceronis in hunc | |
| diem colliguntur, unius hominis aetas. nam ipse ego in | 4.1 |
| Britannia vidi senem, qui se fateretur ei pugnae interfuisse, | |
| qua Caesarem inferentem arma Britanniae arcere litoribus | |
| et pellere adgressi sunt. ita si eum, qui armatus C. Caesari | 5.1 |
| restitit, vel captivitas vel voluntas vel fatum aliquod in | |
| urbem pertraxisset, aeque idem et Caesarem ipsum et Cicero- | |
| nem audire potuit et nostris quoque actionibus interesse. | |
| proximo quidem congiario ipsi vidistis plerosque senes, qui | 6.1 |
| se a divo quoque Augusto semel atque iterum accepisse | |
| congiarium narrabant. ex quo colligi potest et Corvinum | 7.1 |
| ab illis et Asinium audiri potuisse; nam Corvinus in me- | |
| dium usque Augusti principatum, Asinius paene ad extre- | |
| mum duravit, ne dividatis saeculum, et antiquos ac veteres | |
| vocitetis oratores, quos eorundem hominum aures adgnoscere | 5 |
| ac velut coniungere et copulare potuerunt. |