| Haec ideo praedixi, ut si qua ex horum oratorum fama | 18.1.1 |
| gloriaque laus temporibus adquiritur, eam docerem in medio | |
| sitam et propiorem nobis quam Servio Galbae aut C. Car- | |
| boni quosque alios merito antiquos vocaverimus; sunt enim | |
| horridi et inpoliti et rudes et informes et quos utinam nulla | 5 |
| parte imitatus esset Calvus vester aut Caelius aut ipse | |
| Cicero. agere enim fortius iam et audentius volo, si illud | 2.1 |
| ante praedixero, mutari cum temporibus formas quoque et | |
| genera dicendi. sic Catoni seni comparatus C. Gracchus | |
| plenior et uberior, sic Graccho politior et ornatior Crassus, | |
| sic utroque distinctior et urbanior et altior Cicero, Cicerone | 5 |
| mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus. | |
| nec quaero quis disertissimus: hoc interim probasse con- | 3.1 |
| tentus sum, non esse unum eloquentiae vultum, sed in illis | |
| quoque quos vocatis antiquos pluris species deprehendi, | |
| nec statim deterius esse quod diversum est, vitio autem | |
| malignitatis humanae vetera semper in laude, praesentia in | 5 |
| fastidio esse. num dubitamus inventos qui prae Catone | 4.1 |
| Appium Caecum magis mirarentur? satis constat ne Cice- | |
| roni quidem obtrectatores defuisse, quibus inflatus et tumens | |
| nec satis pressus, sed supra modum exsultans et superfluens | |
| et parum Atticus videretur. legistis utique et Calvi et Bruti | 5.1 |
| ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est depre- | |
| hendere Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem et | |
| aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum; rursusque | |
| Ciceronem a Calvo quidem male audisse tamquam solutum | 5 |
| et enervem, a Bruto autem, ut ipsius verbis utar, tamquam | |
| "fractum atque elumbem." si me interroges, omnes mihi | 6.1 |
| videntur verum dixisse: sed mox ad singulos veniam, nunc | |
| mihi cum universis negotium est. |