| Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut termi- | 19.1.1 |
| num antiquitatis constituere solent, qui usque ad Cassium * * , | |
| quem reum faciunt, quem primum adfirmant flexisse ab | |
| illa vetere atque directa dicendi via, non infirmitate ingenii | |
| nec inscitia litterarum transtulisse se ad aliud dicendi genus | 5 |
| contendo, sed iudicio et intellectu. vidit namque, ut paulo | 2.1 |
| ante dicebam, cum condicione temporum et diversitate | |
| aurium formam quoque ac speciem orationis esse mutan- | |
| dam. facile perferebat prior ille populus, ut imperitus et | |
| rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum | 5 |
| laudabat, si dicendo quis diem eximeret. iam vero longa | 3.1 |
| principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series | |
| et multarum divisionum ostentatio et mille argumentorum | |
| gradus, et quidquid aliud aridissimis Hermagorae et Apol- | |
| lodori libris praecipitur, in honore erat; quod si quis odora- | 5 |
| tus philosophiam videretur et ex ea locum aliquem orationi | |
| suae insereret, in caelum laudibus ferebatur. nec mirum; | 4.1 |
| erant enim haec nova et incognita, et ipsorum quoque | |
| oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum | |
| placita cognoverant. at hercule pervulgatis iam omnibus, | 5.1 |
| cum vix in cortina quisquam adsistat, quin elementis studi- | |
| orum, etsi non instructus, at certe imbutus sit, novis et | |
| exquisitis eloquentiae itineribus opus est, per quae orator | |
| fastidium aurium effugiat, utique apud eos iudices, qui vi | 5 |
| et potestate, non iure et legibus cognoscunt, nec accipiunt | |
| tempora, sed constituunt, nec exspectandum habent orato- | |
| rem, dum illi libeat de ipso negotio dicere, sed saepe ultro | |
| admonent atque alio transgredientem revocant et festinare | |
| se testantur. | 10 |