| Quis nunc feret oratorem de infirmitate valetudinis suae | 20.1.1 |
| praefantem? qualia sunt fere principia Corvini. quis quin- | |
| que in Verrem libros exspectabit? quis de exceptione et | |
| formula perpetietur illa inmensa volumina, quae pro M. Tullio | |
| aut Aulo Caecina legimus? praecurrit hoc tempore iudex | 2.1 |
| dicentem et, nisi aut cursu argumentorum aut colore sen- | |
| tentiarum aut nitore et cultu descriptionum invitatus et | |
| corruptus est, aversatur [dicentem]. vulgus quoque adsis- | 3.1 |
| tentium et adfluens et vagus auditor adsuevit iam exigere | |
| laetitiam et pulchritudinem orationis; nec magis perfert in | |
| iudiciis tristem et impexam antiquitatem quam si quis in | |
| scaena Roscii aut Turpionis Ambivii exprimere gestus velit. | 5 |
| iam vero iuvenes et in ipsa studiorum incude positi, qui | 4.1 |
| profectus sui causa oratores sectantur, non solum audire, | |
| sed etiam referre domum aliquid inlustre et dignum memoria | |
| volunt; traduntque in vicem ac saepe in colonias ac provin- | |
| cias suas scribunt, sive sensus aliquis arguta et brevi sententia | 5 |
| effulsit, sive locus exquisito et poetico cultu enituit. exigitur | 5.1 |
| enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut | |
| Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et | |
| Lucani sacrario prolatus. horum igitur auribus et iudiciis | 6.1 |
| obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et ornatior | |
| extitit. neque ideo minus efficaces sunt orationes nostrae, | |
| quia ad auris iudicantium cum voluptate perveniunt. quid | 7.1 |
| enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia | |
| non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed | |
| marmore nitent et auro radiantur? |