| Equidem fatebor vobis simpliciter me in quibusdam anti- | 21.1.1 |
| quorum vix risum, in quibusdam autem vix somnum tenere. | |
| nec unum de populo Canuti aut Atti . . . de Furnio et Tora- | |
| nio †quique alios in eodem valetudinario haec ossa et hanc | |
| maciem probant: ipse mihi Calvus, cum unum et viginti, ut | 5 |
| puto, libros reliquerit, vix in una et altera oratiuncula satis | |
| facit. nec dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video: | 2.1 |
| quotus enim quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit? | |
| at hercule in omnium studiosorum manibus versantur accu- | |
| sationes quae in Vatinium inscribuntur, ac praecipue secunda | |
| ex his oratio; est enim verbis ornata et sententiis, auribus | 5 |
| iudicum accommodata, ut scias ipsum quoque Calvum in- | |
| tellexisse quid melius esset, nec voluntatem ei, quo <minus> | |
| sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires defuisse. | |
| quid? ex Caelianis orationibus nempe eae placent, sive uni- | 3.1 |
| versae sive partes earum, in quibus nitorem et altitudinem | |
| horum temporum adgnoscimus. sordes autem illae verborum | 4.1 |
| et hians compositio et inconditi sensus redolent antiqui- | |
| tatem; nec quemquam adeo antiquarium puto, ut Caelium | |
| ex ea parte laudet qua antiquus est. concedamus sane | 5.1 |
| C. Caesari, ut propter magnitudinem cogitationum et occu- | |
| pationes rerum minus in eloquentia effecerit, quam divinum | |
| eius ingenium postulabat, tam hercule quam Brutum philo- | |
| sophiae suae relinquamus; nam in orationibus minorem esse | 5 |
| fama sua etiam admiratores eius fatentur: nisi forte quisquam | 6.1 |
| aut Caesaris pro Decio Samnite aut Bruti pro Deiotaro rege | |
| ceterosque eiusdem lentitudinis ac teporis libros legit, nisi | |
| qui et carmina eorundem miratur. fecerunt enim et carmina | |
| et in bibliothecas rettulerunt, non melius quam Cicero, sed | 5 |
| felicius, quia illos fecisse pauciores sciunt. Asinius quoque, | 7.1 |
| quamquam propioribus temporibus natus sit, videtur mihi | |
| inter Menenios et Appios studuisse. Pacuvium certe et | |
| Accium non solum tragoediis sed etiam orationibus suis | |
| expressit; adeo durus et siccus est. oratio autem, sicut | 8.1 |
| corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent | |
| venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis | |
| implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit | |
| et decor commendat. nolo Corvinum insequi, quia nec per | 9.1 |
| ipsum stetit quo minus laetitiam nitoremque nostrorum tem- | |
| porum exprimeret, videmus enim quam iudicio eius vis aut | |
| animi aut ingenii suffecerit. |