| Ad Ciceronem venio, cui eadem pugna cum aequalibus | 22.1.1 |
| suis fuit, quae mihi vobiscum est. illi enim antiquos mira- | |
| bantur, ipse suorum temporum eloquentiam anteponebat; | |
| nec ulla re magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam | |
| iudicio. primus enim excoluit orationem, primus et verbis | 2.1 |
| dilectum adhibuit et compositioni artem, locos quoque | |
| laetiores attentavit et quasdam sententias invenit, utique in | |
| iis orationibus, quas senior iam et iuxta finem vitae compo- | |
| suit, id est, postquam magis profecerat usuque et experi- | 5 |
| mentis didicerat quod optimum dicendi genus esset. nam | 3.1 |
| priores eius orationes non carent vitiis antiquitatis: lentus | |
| est in principiis, longus in narrationibus, otiosus circa ex- | |
| cessus; tarde commovetur, raro incalescit; pauci sensus | |
| apte et cum quodam lumine terminantur. nihil excerpere, | 5 |
| nihil referre possis, et velut in rudi aedificio, firmus sane | |
| paries et duraturus, sed non satis expolitus et splendens. | |
| ego autem oratorem, sicut locupletem ac lautum patrem | 4.1 |
| familiae, non eo tantum volo tecto tegi quod imbrem ac | |
| ventum arceat, sed etiam quod visum et oculos delectet; | |
| non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus | |
| sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut | 5 |
| sumere in manus et aspicere saepius libeat. quaedam vero | 5.1 |
| procul arceantur ut iam oblitterata et olentia: nullum sit | |
| verbum velut rubigine infectum, nulli sensus tarda et inerti | |
| structura in morem annalium componantur; fugitet foedam | |
| et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnis | 5 |
| clausulas uno et eodem modo determinet. |