| Nolo inridere "rotam Fortunae" et "ius verrinum" et | 23.1.1 |
| illud tertio quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia | |
| positum "esse videatur." nam et haec invitus rettuli et plura | |
| omisi, quae tamen sola mirantur atque exprimunt ii, qui | |
| se antiquos oratores vocitant. neminem nominabo, genus | 2.1 |
| hominum significasse contentus; sed vobis utique versantur | |
| ante oculos isti, qui Lucilium pro Horatio et Lucretium | |
| pro Virgilio legunt, quibus eloquentia Aufidii Bassi aut | |
| Servilii Noniani ex comparatione Sisennae aut Varronis | 5 |
| sordet, qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt, | |
| oderunt, Calvi mirantur. quos more prisco apud iudicem | 3.1 |
| fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, vix | |
| denique litigator perpetitur: adeo maesti et inculti illam | |
| ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio | |
| consequuntur. porro ne in corpore quidem valetudinem | 4.1 |
| medici probant quae animi anxietate contingit; parum est | |
| aegrum non esse: fortem et laetum et alacrem volo. prope | |
| abest ab infirmitate, in quo sola sanitas laudatur. vos vero, | 5.1 |
| <viri> disertissimi, ut potestis, ut facitis, inlustrate saeculum | |
| nostrum pulcherrimo genere dicendi. nam et te, Messalla, | 6.1 |
| video laetissima quaeque antiquorum imitantem, et vos, | |
| Materne ac Secunde, ita gravitati sensuum nitorem et cultum | |
| verborum miscetis, ea electio inventionis, is ordo rerum, ea, | |
| quotiens causa poscit, ubertas, ea, quotiens permittit, bre- | 5 |
| vitas, is compositionis decor, ea sententiarum planitas est, | |
| sic exprimitis adfectus, sic libertatem temperatis, ut etiam si | |
| nostra iudicia malignitas et invidia tardaverit, verum de vobis | |
| dicturi sint posteri nostri.' |