| Quae cum Aper dixisset, 'adgnoscitisne' inquit Maternus | 24.1.1 |
| 'vim et ardorem Apri nostri? quo torrente, quo impetu | |
| saeculum nostrum defendit! quam copiose ac varie vexavit | |
| antiquos! quanto non solum ingenio ac spiritu, sed etiam | |
| eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox ipsos | 5 |
| incesseret! tuum tamen, Messalla, promissum immutasse | |
| non debet. neque enim defensorem antiquorum exigimus, | 2.1 |
| nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus, | |
| iis quos insectatus est Aper comparamus. ac ne ipse | |
| quidem ita sentit, sed more vetere et a nostris philosophis | |
| saepe celebrato sumpsit sibi contra dicendi partis. igitur | 3.1 |
| exprome nobis non laudationem antiquorum (satis enim illos | |
| fama sua laudat), sed causas cur in tantum ab eloquentia | |
| eorum recesserimus, cum praesertim centum et viginti annos | |
| ab interitu Ciceronis in hunc diem effici ratio temporum | 5 |
| collegerit.' |