| Tum Messalla: 'sequar praescriptam a te, Materne, | 25.1.1 |
| formam; neque enim diu contra dicendum est Apro, qui | |
| primum, ut opinor, nominis controversiam movit, tamquam | |
| parum proprie antiqui vocarentur, quos satis constat ante | |
| centum annos fuisse. mihi autem de vocabulo pugna non | 2.1 |
| est; sive illos antiquos sive maiores sive quo alio mavult | |
| nomine appellet, dum modo in confesso sit eminentiorem | |
| illorum temporum eloquentiam fuisse; ne illi quidem parti | |
| sermonis eius repugno, si comminus fatetur pluris formas | 5 |
| dicendi etiam isdem saeculis, nedum diversis extitisse. sed | 3.1 |
| quo modo inter Atticos oratores primae Demostheni tri- | |
| buuntur, proximum [autem] locum Aeschines et Hyperides | |
| et Lysias et Lycurgus obtinent, omnium autem concessu | |
| haec oratorum aetas maxime probatur, sic apud nos Cicero | 5 |
| quidem ceteros eorundem temporum disertos antecessit, | |
| Calvus autem et Asinius et Caesar et Caelius et Brutus iure | |
| et prioribus et sequentibus anteponuntur. nec refert quod | 4.1 |
| inter se specie differunt, cum genere consentiant. adstrictior | |
| Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior | |
| Caelius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior | |
| Cicero: omnes tamen eandem sanitatem eloquentiae <prae se> | 5 |
| ferunt, ut si omnium pariter libros in manum sumpseris, | |
| scias, quamvis in diversis ingeniis, esse quandam iudicii ac | |
| voluntatis similitudinem et cognationem. nam quod invicem | 5.1 |
| se obtrectaverunt et sunt aliqua epistulis eorum inserta, ex | |
| quibus mutua malignitas detegitur, non est oratorum vitium, | |
| sed hominum. nam et Calvum et Asinium et ipsum Cicero- | 6.1 |
| nem credo solitos et invidere et livere et ceteris humanae | |
| infirmitatis vitiis adfici: solum inter hos arbitror Brutum | |
| non malignitate nec invidia, sed simpliciter et ingenue iudi- | |
| cium animi sui detexisse. an ille Ciceroni invideret, qui mihi | 7.1 |
| videtur ne Caesari quidem invidisse? quod ad Servium | |
| Galbam et C. Laelium attinet, et si quos alios antiquiorum | |
| agitare non destitit, non exigit defensorem, cum fatear quae- | |
| dam eloquentiae eorum ut nascenti adhuc nec satis adultae | 5 |
| defuisse. |