| Ceterum si omisso optimo illo et perfectissimo genere | 26.1.1 |
| eloquentiae eligenda sit forma dicendi, malim hercule | |
| C. Gracchi impetum aut L. Crassi maturitatem quam cala- | |
| mistros Maecenatis aut tinnitus Gallionis: adeo melius est | |
| orationem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis | 5 |
| vestibus insignire. neque enim oratorius iste, immo hercule | 2.1 |
| ne virilis quidem cultus est, quo plerique temporum nostro- | |
| rum actores ita utuntur, ut lascivia verborum et levitate | |
| sententiarum et licentia compositionis histrionalis modos | |
| exprimant. quodque vix auditu fas esse debeat, laudis et | 3.1 |
| gloriae et ingenii loco plerique iactant cantari saltarique | |
| commentarios suos. unde oritur illa foeda et praepostera, | |
| sed tamen frequens †sicut his cla . . . et exclamatio, ut | |
| oratores nostri tenere dicere, histriones diserte saltare dican- | 5 |
| tur. equidem non negaverim Cassium Severum, quem solum | 4.1 |
| Aper noster nominare ausus est, si iis comparetur, qui postea | |
| fuerunt, posse oratorem vocari, quamquam in magna parte | |
| librorum suorum plus bilis habeat quam sanguinis. primus | 5.1 |
| enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore | |
| verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et | |
| studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur. | |
| ceterum, ut dixi, sequentibus comparatus et varietate erudi- | 6.1 |
| tionis et lepore urbanitatis et ipsarum virium robore multum | |
| ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et velut | |
| in aciem educere sustinuit. ego autem exspectabam, ut in- | 7.1 |
| cusato Asinio et Caelio et Calvo aliud nobis agmen produ- | |
| ceret, plurisque vel certe totidem nominaret, ex quibus alium | |
| Ciceroni, alium Caesari, singulis deinde singulos oppo- | |
| neremus. nunc detrectasse nominatim antiquos oratores | 8.1 |
| contentus neminem sequentium laudare ausus est nisi in | |
| publicum et in commune, veritus credo, ne multos offenderet, | |
| si paucos excerpsisset. quotus enim quisque scholasticorum | 9.1 |
| non hac sua persuasione fruitur, ut se ante Ciceronem nu- | |
| meret, sed plane post Gabinianum? at ego non verebor | |
| nominare singulos, quo facilius propositis exemplis appareat, | |
| quibus gradibus fracta sit et deminuta eloquentia.' | 5 |