| 'At parce' inquit Maternus 'et potius exsolve promissum. | 27.1.1 |
| neque enim hoc colligi desideramus, disertiores esse anti- | |
| quos, quod apud me quidem in confesso est, sed causas | |
| exquirimus, quas te solitum tractare <dixisti>, paulo ante | |
| plane mitior et eloquentiae temporum nostrorum minus | 5 |
| iratus, antequam te Aper offenderet maiores tuos laces- | |
| sendo.' | |
| 'Non sum' inquit 'offensus Apri mei disputatione, nec | 2.1 |
| vos offendi decebit, si quid forte auris vestras perstringat, | |
| cum sciatis hanc esse eius modi sermonum legem, iudicium | |
| animi citra damnum adfectus proferre.' | |
| 'Perge' inquit Maternus 'et cum de antiquis loquaris, | 3.1 |
| utere antiqua libertate, a qua vel magis degeneravimus quam | |
| ab eloquentia.' |