| Et Messalla 'non reconditas, Materne, causas requiris, nec | 28.1.1 |
| aut tibi ipsi aut huic Secundo vel huic Apro ignotas, etiam | |
| si mihi partis adsignatis proferendi in medium quae omnes | |
| sentimus. quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis | 2.1 |
| descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed | |
| desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia | |
| praecipientium et oblivione moris antiqui? quae mala pri- | |
| mum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in provincias | 5 |
| manant. quamquam vestra vobis notiora sunt: ego de | 3.1 |
| urbe et his propriis ac vernaculis vitiis loquar, quae natos | |
| statim excipiunt et per singulos aetatis gradus cumulantur, | |
| si prius de severitate ac disciplina maiorum circa educandos | |
| formandosque liberos pauca praedixero. nam pridem suus | 4.1 |
| cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae | |
| nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius prae- | |
| cipua laus erat tueri domum et inservire liberis. eligebatur | 5.1 |
| autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatis- | |
| que moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur; | |
| coram qua neque dicere fas erat quod turpe dictu, neque | |
| facere quod inhonestum factu videretur. ac non studia | 6.1 |
| modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum | |
| sanctitate quadam ac verecundia temperabat. sic Corneliam | |
| Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti | |
| [matrem] praefuisse educationibus ac produxisse principes | 5 |
| liberos accepimus. quae disciplina ac severitas eo pertine- | 7.1 |
| bat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta unius | |
| cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas, | |
| et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad elo- | |
| quentiae studium inclinasset, id solum ageret, id universum | 5 |
| hauriret. |