| At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, | 29.1.1 |
| cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis, plerumque | |
| vilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus. | |
| horum fabulis et erroribus [et] virides [teneri] statim et | |
| rudes animi imbuuntur; nec quisquam in tota domo pensi | 5 |
| habet, quid coram infante domino aut dicat aut faciat. | |
| quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae | 2.1 |
| parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per quae | |
| paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus. | |
| iam vero propria et peculiaria huius urbis vitia paene in | 3.1 |
| utero matris concipi mihi videntur, histrionalis favor et | |
| gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et ob- | |
| sessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit? | |
| quotum quemque invenies qui domi quicquam aliud loqua- | 5 |
| tur? quos alios adulescentulorum sermones excipimus, si | |
| quando auditoria intravimus? ne praeceptores quidem ullas | 4.1 |
| crebriores cum auditoribus suis fabulas habent; colligunt | |
| enim discipulos non severitate disciplinae nec ingenii ex- | |
| perimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adula- | |
| tionis. | 5 |